Spielerisches Lernen
(= Palindrom, ThM - Palindromam etiam lege sententiam ab ultima littera ad primam!)
Verba minora
(min. 1024x640)
Verba minora für 2 Spieler
(min. 1024x640)
VERBEN: Präsens- und Perfektstamm
URBS - PROVINCIA - FLUMEN
(min. 1024x640)
1000 Sesterzen (min. 1024x640)
Satzanalyse, sK und Kultur (1024x640)
1 Million Sesterzen (min. 1024x640)
CARMINA,
protrepticon diei et VARIA
Tanta videtis tot menses per et in scholam euntes
nostram! Discipuli, carmina quin facitis?
Vos frons alta domus, vos lignea porta salutat,
quam non firma manus vix aperire potest.
En, accede, puer! Noli dubitare, puella,
nam, cito ut intretis, vos schola mane vocat!
(Gastautor: Martin Freundorfer) |
Sibi videri bella puella vult,
est ad fenestram candidior. Videt,
petit puer parvis puellam
consiliis calidisque duram.
Rarissime mutat meditatio
mentem, attamen, sed corpora rarius!
Quid insuper debent pati, quid
corporibus tolerant amantes?
Tu, quae legis, non credideris, nisi
vera esse iuro, quod facere hic nego;
haec nota mi sunt, mi necesse
dicere, credere posteris est.
Mutat puer sedem atque animum simul,
puella mox vincit puerum fide:
Cuius fenestrae non amata
insidiatur acerba cimex.
Ne finiatur fabula maestior
legentibus: Cimex fuit adfatim,
puella fit felix, amorque
protinus hinc pueri valescet.
Seni videri dulcis „Amella“ vult,
- cui nomen est a flore. Fovet senex
favetque matronam vel aevi
vel speciei memorem prioris.
|
Te venisse ad eum locum iuvat! Sed
hoc ferro crepidas cave pedesve,
perones solidos situ ne purges,
(Musae, dicite calceamen omne!)
nec soccos, soleas tuas, cothurnos,
sordem sandaliorum olentium, vae,
squalentes caligasve calceosve!
Nam quocumque pedis decet libetve
uti tegmine, diligenter - hercle –
ad portas tibi commodeque terge!
Intras nunc minus in scholam, sed
aulam intras magis eruditionis. |
Medizin
Bis centesimus atque undevicesimus ante est
Christum natum annus. Vulneribus medicum
curandis Graecum dea conspicit urbis adire,
promisso Archagathon nomine, „primibonum“.
Illum carnificem populus ratione secandi
urendique vocat, qui veteris medicus
Romae primus habetur. „Ea arte est fisus homo ullus?“
"Tunc! Ossa aspiciens fugit et ustus agit.
Discipuli nostri timidi non esse videntur,
hunc, meritum est medicae, vertere nec animum.
Alter discipulus velociter ipse valescit:
„Mittarne ad medicam? Nausea me retinet.“
Vix - gestans aliquid – reperitur deinde reversus,
vix – gustans aliquid – dicit: „Abest medica!“
Quaeris ab altera: „Adhuc ubi eras?“ „Examinis hora
aegra fui. Sed nunc plus solito valeo.“ |
Sarkophag und Altar zum Romulus-Kult in Rom entdeckt!
Inventus locus est, in quo posita ossa Quirini
crediderat regis pristina Roma sui.
Reddita sunt luci tumulus venerandus et arca,
quae tenuere diu terra solumque fori
(Gastautor: Martin Freundorfer)
Thermopolium in Pompeji entdeckt!
Vesbius euomuit lapides cineresque calentes
euertitque hominum membra domusque simul.
Quae caupona cibos praebebat grata calentes,
ecce diu dura condita mole redit.
Tunc cinere effecit mons altus et igne uolante,
ut dessent homines deficeretque lucrum,
nunc male cauponas populantur lexque luesque,
ut desint homines deficiatque lucrum.
(Gastautor: Martin Freundorfer)
Vos frons alta domus, vos lignea porta salutat,
quam non firma manus vix aperire potest.
En, accede, puer! Noli dubitare, puella,
nam, cito ut intretis, vos schola mane vocat!
Sarkophag und Altar zum Romulus-Kult in Rom entdeckt:
Inventus locus est, in quo posita ossa Quirini
crediderat regis pristina Roma sui.
Reddita sunt luci tumulus venerandus et arca,
quae tenuere diu terra solumque fori
Gastautor: Martin Freundorfer
|
Te venisse ad eum locum iuvat! Sed
hoc ferro crepidas cave pedesve,
perones solidos situ ne purges,
(Musae, dicite calceamen omne!)
nec soccos, soleas tuas, cothurnos,
sordem sandaliorum olentium, vae,
squalentes caligasve calceosve!
Nam quocumque pedis decet libetve
uti tegmine, diligenter - hercle –
ad portas tibi commodeque terge!
Intras nunc minus in scholam, sed
aulam intras magis eruditionis.
|
Sibi videri bella puella vult,
est ad fenestram candidior. Videt,
petit puer parvis puellam
consiliis calidisque duram.
Rarissime mutat meditatio
mentem, attamen, sed corpora rarius!
Quid insuper debent pati, quid
corporibus tolerant amantes?
Tu, quae legis, non credideris, nisi
vera esse iuro, quod facere hic nego;
haec nota mi sunt, mi necesse
dicere, credere posteris est.
Mutat puer sedem atque animum simul,
puella mox vincit puerum fide:
Cuius fenestrae non amata
insidiatur acerba cimex.
Ne finiatur fabula maestior
legentibus: Cimex fuit adfatim,
puella fit felix, amorque
protinus hinc pueri valescet.
Seni videri dulcis „Amella“ vult,
- cui nomen est a flore. Fovet senex
favetque matronam vel aevi
vel speciei memorem prioris.
|
Medizin
Bis centesimus atque undevicesimus ante est
Christum natum annus. Vulneribus medicum
curandis Graecum dea conspicit urbis adire,
promisso Archagathon nomine, „primibonum“.
Illum carnificem populus ratione secandi
urendique vocat, qui veteris medicus
Romae primus habetur. „Ea arte est fisus homo ullus?“
"Tunc! Ossa aspiciens fugit et ustus agit.
Discipuli nostri timidi non esse videntur,
hunc, meritum est medicae, vertere nec animum.
Alter discipulus velociter ipse valescit:
„Mittarne ad medicam? Nausea me retinet.“
Vix - gestans aliquid – reperitur deinde reversus,
vix – gustans aliquid – dicit: „Abest medica!“
Quaeris ab altera: „Adhuc ubi eras?“ „Examinis hora
aegra fui. Sed nunc plus solito valeo.“
|