Martin Freundorfer: Quid Galatea loquatur
O, quot mutatas per numina dicere formas
Nasoni licuit! Quot Olympia rupibus ira
deuinxit rigidis, quis falsa superbia uanis
suaserat, ut magnos auderent laedere diuos!
At fuit una tamen, quae Cypride dante uigorem
ac miserente sui, quamuis immobilis esset,
mollia deposito sua membra rigore recepit
et uitam nacta est – an homo fuit ille creator?
Quae pietate uiri commotaque amore petentis,
plus dea donauit, sibi quam sperauerat ille.
Nunc haec quid mulier, si posset, diceret ipsa,
somnia quam artificis finxerunt fida manusque
cuique dedit placidam caelestis gratia uitam?
Cum Paphii uiuens aliquot iam degerit annos
uxor sculptoris, quae dicet uerba marito?
"Dic, mihi, Pygmalion, quid agatur, amate, roganti
nec taceas porro me te responsa petente,
nam mihi paulatim, coniunx, uanescere tantus,
tantus noster amor labique morique uidetur.
Iam mihi non uideor, cum possim membra mouere
nec sint corda mihi iam saxea, mobilis ipsa.
Me miseram! quid agam, ne demoriantur amores?
Dum statuae mihi erat pallenti corpus eburnum,
nec sensus habui, nec membra rigentia moui;
frigida pulsanti caruerunt pectora corde
canaque erat facies sine sanguine canaque nullo
ora rubore mihi. Tum nil nisi mirifica arte
sculpta puella fui; cum me spirare putares
interdum, noras te somnia fallere uana,
nam Veneri fisus tamen haud petere ausus ab hac es
nec quid amans animus gestiret, dicere diuae.
At dea uota uiri sensit, quae mente latebant
nec dici poterant, sensitque incendia tanta,
cum tacito ardenti miserum ipsa dedisset amorem.
Qui nondum fuerat, crescentes incipit ire
per uenas sanguis: tribuit iam carnibus humor
uitam, quae fuerant nuper modo mortua saxa.
Falso qui totiens mea membra tepere putaras
atque animo tete deceptum denique tristi
fassus eras, sculptor, nec uiuere credere me audes
nec Venerem tandem tibi talia dona dedisse.
Falso quam totiens se uelle mouere putaras,
credere uix poteras – sese incipit ipsa mouere.
Viuere me uideo mirans, me uiuere mirans
haud minus ecce uides et ebur mutauit in albam
leue cutem genetrix, quae uota acceperat, alma.
Oscula, quae dederas tali flammatus amore
nequiquam, incipiunt mea tunc sentire labella
atque –ah! – quid fieret, mirata puella repente,
quae nondum noram mortalem me esse puellam.
Attollenti oculos – nihil adspexere – timentes
caelum caeruleum mihi primum ostenditur ingens.
Ecce tuam faciem, tua prima adspeximus ora;
cum nuper natis omnino alienus ocellis
esset homo, terror timidis non mentibus haesit,
sed me tangit amor conspectis oribus et te
Cythereae iussu complector et oscula reddo.
Discereque incipio per te, quid amor sit, et omnem
tunc doceor uitam, uelut infans discit et audit.
Quid iuuet et laedat, gaudentes noscimus ambo,
atque odium generis per nostrum amittis amorem
feminei; mihi quis uitamque placere diesque
tempore tam laetos hilari non credidit illo?
Felicem felix fore tecum me puto et opto,
cui tu doctor eras et amans, ut semper amarer.
Sed mox accipio raras labentibus annis
blanditias nec iam mihi munera grata dedisti,
et rosa iam sociae rubicunda negatur amatae.
Dum statuae mihi erat frigenti nulla uoluptas
nec caris poteram donis gaudere fruique,
et noua quaeque dies noua lilia sertaque uidit
et te tum teretes simulacro ferre lapillos.
Ignoro, calido quando monilia collo,
dic, dederis, digitis quae lux donauerit aurum.
Aure nouas bacas quando pendere iubebis?
Nec iam blanditias adhibes nec munera ut olim
grata mihi iam fers miserae nec gaudia donas,
nec uiolas temptat tua carpere pigra nigrantes,
trunce, manus. Nil te sentire putamus hebentem.
Crassior et pigrior nunc uitam degis inertem
nec, quis sim, tete iam curare arbitror uxor:
Sic me iterum in lapidem Venerem mutasse putarim.
Nunc Bacchum Veneri praefers thalamoque tabernam
et me cara magis tibi dulcia uina putantur.
Num, cum muta forem, fuerim tibi gratior, ede!
Immotamne uelis magis, o dic, me, mihi, amicam!"
Sic cum adfata foret carum Galatea maritum,
supplicibus uerbis Cypridem obtestata parentem:
"O Venus alma parens, tibi maxima gratia habenda,
mater enim uera es, quod nobis numine uitam
donasti rigidis, cum nullus spiritus esset
atque omni sensu cum corpus egeret eburnum.
Ille licet corpus formosaque membra crearit,
uitam non potuit simulacro inflare puellae,
nam quod finxit homo, non uiuit matre negante:
Ne, mala uti fiant portenta, superbia pellat!
Te colimus, genetrix, hominum diuomque uoluptas,
nec sine te spirans animal progignitur ullum.
Tu potis inuitos etiam coniungere amantes,
nec tibi suadenti iam posse resistere quemquam
scimus; et imperiis, Peitho, concedere cogis
numina magna tuis: Tibi paret Iuppiter ipse.
Est te pulchra nigro Proserpina iuncta iubente
Plutoni socio, qui tristia regna gubernat.
Cum nolens ierit uirgo perterrita ad umbras,
Tartareo ut domino nunc gaudeat, efficis, illo.
Heus, magis hoc dulcem facile est mihi reddere amorem,
quo olim Pygmalion potuit finire rigorem,
atque iterum uiuae capiatur amore puellae,
nata rogo plorans, nobis concede precatis.
O miserata semel, pia cum tibi uota maritus
dixisset, miserae fer opem, dea cara, puellae!
Heu, uix cognoui, quid amor fecisset et esset,
uixque faces molli gustaui pectore dulces,
num placet, alma Venus, me hoc igne furente cremari?
Aut mihi redde mei repetenti, mater, amorem
coniugis et fac eum – tibi enim parebit – amantem,
olim qualis erat, cum uiuere mente puellae
inflata coepi pariterque uirum meum amare,
aut, si non potis est, mihi corpora eburnea redde!"