De planctu Terrae
- De terra canimus nostra mortalibus olim
- a patre donata nobis infantibus almo.
- Terra colenda data est nec ui delenda uirorum.
- Saucia suspirat, patitur lacrimosa dolores,
- ei quos intulimus, cum sit reticere coacta.
- Terra, loqui, mater, si posses uocibus usa
- humanis, nobis si dicere uota liceret,
- quid totiens nobis genetrix o laesa referres?
- Vos audite homines, quis uerbis Terra queratur:
- "Vos terra gnati! Nam me Deus ante creauit,
- quam, quibus esset mens, mortales gignere iussit.
- Callidior reliquis animaeque capacior aequae
- natus homo est, factus diuino semine et altam
- fictus in effigiem genitoris cuncta regentis.
- Tunc hominis mentem nondum noramus iniquam.
- Miramur, pueri, uos quanta superbia ducat:
- Nullane uobis est ueteris reuerentia matris?
- Non estis domini, nam deest sapientia uobis;
- ultima causa latet, quia non licet omnia scire,
- nec patet humanis arcanus mentibus ordo:
- innumera his aruis creuit per saecula uita
- se semper mutans – non est, quod perstet in orbe! –
- nec minima constanter origine crescere nata
- desiit. Ingentes uidi uanescere sauros
- extinctisque nouas semper succedere formas.
- Num siluas peragrans priscas iam simia sciuit
- progenituram olim se animal sapientius ipsa?
- Quam parce primi me tunc uixere colentes,
- ars dum perniciosa latet, tot causa malorum.
- Inuenere uiri fontes de monte scatentes,
- ut mea clara sitim compesceret unda flagrantem,
- nec, cum me peterent, natis alimenta negaui:
- Mittit ager fruges et crescunt arbore poma.
- Quas dederam gratis, uescuntur carne ferarum,
- sollerti praebent mea pingues flumina pisces.
- Et dat materiem flammaeque alimenta fouenti
- silua ac submittit boletos, arbuta, mella.
- Nata satore citi nullo frumenta legebant
- cornaque et in luco crescentia fraga uirenti.
- Pellibus atque fibris defendunt frigora membris.
- Vita fuit facilis, quamuis tunc dura – fatemur.
- Mox colere incipiunt laetum sibi facto agrum aratro,
- praemissis precibus primos infindere sulcos:
- Quae sator inseuit perarato semina tiro
- campo, multiplico faueoque agrestibus hortis.
- Arte domare feras discunt et uiribus uti,
- quae sunt iumentis; laniatis mensa iuuatur.
- Conscenduntur equina uiris cito terga uehendis.
- Qui ipse lupus fuerat, nunc protegit a grege saeuo
- tecta canis; ualidis sunt bobus aratra trahenda
- et caedenda tamen lac primum uacca profundit.
- Non euitat ouis modo uellera tonsa securim.
- Montes et ualles dederam, genus omne locorum:
- Esca fuit uobis, nec uestis defuit aluo.
- Riuos, qui nitido uos gratis pisce iuuarent
- atque aures placido mulcerent murmure uestras,
- et uolucres, animos quae tristes carmine laeto
- efficerent hilares, super haec mea membra creaui.
- Nullane uobis est pro tantis gratia donis?
- Quam bene, nescitis, caeci, sint cuncta creata,
- nec licet – heu! – miseris miracula cernere mundi
- circum uos, in re quoniam lucra quaeritis omni.
- Bufones uirides ego amo, uarias salamandras,
- quidquid squamigerum per humum reptare uidetis.
- Et liquidis alacris mihi rana coaxat in undis
- et faciles iubeo lepide cantare uolucres.
- Splendidior multis est phoenicopterus: Aeque
- sunt cari culices – licet hi uideantur inanes.
- Nec uermem sperno, qui perfodit arua rotundus,
- et mihi, squalidior cum sit, scarabaeus amatur.
- Qui fortes habitant loca, amo, deserta, leones,
- et mus diligitur, qui diripit horrea uestra.
- Qui tenues lepidus per ramos cercopithecus
- scurra salit, quis eo non gaudeat? Attamen ille
- taeter non minus est matri crocodilus amandus.
- Quae uiuunt in agris, quae habitant animalia siluas,
- quidquid tranat aquas, uel quidquid transuolat auras:
- Omnia progenui, non est me uita negante,
- nam nullum folium nostro sine numine crescit
- meque rigante solum mox flaccens herba uirescit.
- Ars inuenta uiris – dicunt donasse Mineruam –
- paulatim in cladem miseris mutatur atrocem.
- Arte Minerua bona, quae uobis redderet aeuum
- multo commodius, sese iuuisse putauit,
- arte tamen peruersa homines utuntur eadem,
- fratribus ut noceant secumque a matre creatis.
- Et ceruos et apros manibus quae missa necarunt,
- tela necant eadem mortales missa neque ulli
- arma ferae parcunt nec parcunt hostibus arma.
- Ars suasit stantes in uertice caedere pinus,
- puppis uti fieret uectura per aequora uolgus.
- Prima duce Aesonida cum tollitur ancora nautis,
- primi naue cita meditantur crimina nautae,
- quippe profecta cohors, aurata ut uellera Colchis
- eriperent rudibus; pellemque odiumque reportant.
- Transtulit armatos alienas classis ad urbes;
- incitat inuidiam quaesita merce referta
- nauis et ignotas in mundo repperit oras.
- His loca miserunt siluestria mille carinis
- olim materiem; remanent et spina frutexque.
- Nescio quo casu tunc abdita montibus aera
- inueniunt et humo; gemmae uenaeque metalli,
- quaeque recondideram nequiquam uiscere in imo,
- effodiuntur opes, lacerantur et ilia matris.
- Viscera diripiunt noua ferro ferra petentes.
- Heu, quantum gemui! Me audiuit nemo gementem.
- Ecce dolabra meam diuellit ferrea pellem.
- Excauat haec montes nec pino parcitur altae.
- Rupibus effractis supponebantur et ignes
- multifidaeque faces – feruebat torrida flamma –,
- dum calidi lapides uomerent liquefacta metalla.
- In lucem prodiit, quam saxis clauserat aeuum,
- e rimis carbo, nemorum fragmenta uetusta.
- Vos, cur arderent, miratos, haec nigra saxa,
- callidior docet ars melius carbonibus uti:
- Carbo ardens latices magnis calefecit aenis.
- Sic uapor efficitur fitque ingens pressus aenis,
- quo cito malleolos noua machina pellit et axes.
- Omnibus esse bono carbonem credere noli,
- aera enim uitiat, uorat agros machina, multis
- seruitium imponit; lucra paucis ubera fiunt.
- Nec satis est carbo; carbone nociuius atrum
- inueniunt oleum, prisci uestigia ponti.
- Intestina forant terebra mea, donec ab imo
- humor quaesitus, qualis de fonte scaturex
- erumpit gelidus, superas profertur ad auras.
- Incitat hoc naues, oleo rota uoluitur, alis
- machina mota oleo per caelum fertur aenis.
- Incitat inuidiam populis et atrocia bella.
- His, quibus est oleum, puro uia sternitur auro.
- Incensi latices mixtum fuligine fumum
- emittunt nigra uitiantem animalia et herbas.
- En, suasitne mala ars oleo peiora nocenti?
- Semina rerum, atomi, quas se non posse putarant
- findere, finduntur; radii euasere ualentes
- res penetrare omnes et mundum euertere totum.
- Viribus imbelles cum quidam utantur iisdem,
- haud magis horribile est telum mortalibus umquam
- inuentum radiis. Bis fulmine clarius ignis
- aequauitque solo magnas et perdidit urbes.
- Concipere horribiles flammas tot ab ignibus altum
- aethera suspiceres, rubicundum ardescere caelum.
- Quae uestra intulit ars et uis reserata atomorum,
- uulnera sentio adhuc. Atomos ne tangite saeuas –
- uae! –, quas nec retinere neque arte domare potestis.
- Saucia suspiro, patior lacrimosa dolores:
- Continuo fumat, nebulas tenebrasque caminus
- pestifer eructat: Per fumum silua necatur,
- suffocatur homo, moriuntur cetera uiua.
- Acre quod emissum est in caelum cumque uenenum,
- aether idem pluuiis demittit in arua nociuis.
- Vallis et lacubus faciendis uallis amoena
- cessit, mersus ager, tellus habitabilis olim.
- "Fiat iter quoduis facientibus aptius!" Alti
- aequantur montes et cedit riuus et arbor.
- Pratula quae fuerant, iam cana mole teguntur;
- murmuribus placidis qui olim strepitabat apertus,
- saxeus et rigidus riuum nunc alueus artat.
- Ingentes doleo siluas cecidisse bipenni,
- paucorum ut fierent nitidis macra pabula bobus.
- Quo priuata domo foliata simia fertur?
- Qua regione feras exul panthera capessit?
- Psittacus emoritur, canit aut in carcere maeste.
- Quidam cuncta cremant, aliis pretiosa trahuntur
- ligna et materies; remanet cinis atque ruina.
- Quis iussit liquidas homines siccare paludes?
- Letifero uiro quae nondum extincta natabat,
- ex undis trahitur uacuis mox squamea turba.
- Auri sacra fames, quae – mirum! – crescit edendo
- atque ita caecat uos, ut funera uestra paretis.
- Cui iam diuitias tribuit Fortuna benigna,
- plures diuitias is uult possidere semper:
- Addit opes opibus, nummos coaceruat et aurum
- nec curat terram, nec curat diues egenos.
- Ignoratis edi durum non posse nomisma!
- Omnis uita perit, quae concelebrauerat undas,
- flumina sunt olidae celeri sine pisce cloacae
- et sentina lacus infecit et aequora peste.
- Nec, quae nutrit, humo tenui nec parcitur aurae:
- Frugifera imbuitis letalibus arua uenenis,
- ut pereant tineae uermisque nociuus aristis.
- Papilio ecce perit, qui ludit in aere amoenus,
- et pereunt tarde cum cena uirus edentes.
- Tot res pestiferas sparsistis in aethera celsum,
- nomina ut horroris nulli enumerare liceret.
- Qui colitis terram, uani, resipiscite demum!
- Esse meos pueros uos noscite – cuncta creaui –
- nec sine me spirans sub caelo uiuere quicquam.
- Si deletus erit datus a caelestibus orbis,
- non dabitur – iuro – mortalibus altera tellus.
- Ne dubitate mei miserescere! Parcite uitae!
- Ne luxus perdat, quaerenda modestia prisca
- et ponendus amor uobis sceleratus habendi.
- Hos monitus flexa si denique mente salubres
- grati acceperitis, peragetur uita beata:
- Munera sufficient, saturabunt omnia, fratres
- arte iuuabit homo secumque a matre creata.
- Sin, stupidi, mentes minime flectetis auaras,
- sin nulla in duris animis prudentia praesto,
- sin eritis surdi mea nec praecepta secuti,
- omnia auaritia uastante peribitis ipsi.
- Subridens matri nullus laetabitur infans
- uita nec capient fauces spirabile quicquam
- ultimi et auratis homines morientur in aulis."
De planctu Terrae
carmen e CCIV hexametris consistens
composuit
Martinus Zythophilus.