De anno MMV

 

Quid nobis tulit hic, quid nobis abstulit annus?

 

Quales maerores, gaudia quanta dedit?

 

Ne memor - heu! - fueris, nam praeteriere, malorum;

 

Quae bona iuuerunt, sola tenenda tibi.

 

Sed quid agam? non est res dura tacenda poetae:

 

Tristibus immixtus - credite! - semper amor.

 

Magna Asiae moniti de clade peregimus anni

 

principium; uiuis nil nisi luctus erat.

 

Fluctibus ingentem Neptunus miserat illuc

 

letiferis undam perniciemque uiris.

 

Mergunt omnia aquae, mortales, litora, tecta,

 

et quidquid fuerat, destruit unda uorans.

 

Cum mare cessisset, praetexunt corpora litus,

 

quae furor Oceani strauerat, atque uias.

 

Funera non poterat populus numerare suorum,

 

corpora enim Oceanus tot retinebat aquis.

 

Mittitur auxilium, donata pecunia fertur,

 

Christicolas Asiam papa iuuare iubet.

 

Iane, dolere tuae ueterem uidere Kalendae

 

pontificem summum, qui fuit urbe Petri.

 

Quattuor ante oculos mundi tum uiuere menses

 

non concessit ei nec dedit aeua pater.

 

Illi animum rapuit, - uae! - clausit lumina Aprilis

 

mensis uix iniens mox reseranda Deo.

 

Caelestem in patriam reuocatus ab orbe quiescit;

 

uox, quae firmauit commonuitque, silet.

 

Libera qui semper subiectis iura petebat,

 

cur ouibus potuit iura negare suis?

 

Numquam mortales, o Roma, tot ante sepulcrum,

 

aurea, uidisti triste coire ducis.

 

A populo innumero, quem uiuus traxerat ad se,

 

ultima sarcophago dicta uiroque salus.

 

Extremam dicunt regesque ducesque salutem,

 

dum fora defunctum tota Petrina lugent.

 

Quaeritur in medio Romae maerore, quis esset

 

dignus, pontificem qui sequeretur eum.

 

Conuenere senes, turba et conclaue petiuit

 

purpurea, ut facerent eligerentque caput.

 

Aedibus ex clausis excedere lege uetantur,

 

dum nouus a senibus papa creatus erit.

 

Quem fumus dominum patientibus indicat albus?

 

Munera cui placuit tradere sacra seni?

 

Euenit ex atrio mox Teutonus ecce sacrato,

 

qui scit Romanas iam bene res et amat.

 

Quinque fuerunt ter Romai iam Benedicti:

 

Vteris hoc decimus nomine sextus erus.

 

Pontificatu te speramus tam fore dignum,

 

posterus ut decimus septimus esse uelit.

 

Vnita Europe quibus est moderanda, ministri

 

foedera proponunt constituenda rei.

 

Consilium latum non accepere Bataui,

 

ac fama renuit Gallia fisa sua.

 

Differtur noua lex, quamuis Hispania latam

 

acceperit. Vosmet Iunius ecce monet:

 

Ne neglexeritis, plebs uestra quid optet anhelans,

 

neue putaueritis uolgus hebere! Rogo.

 

Vix ullum sine ui sacra mensem terra peregit,

 

continuo regio tota cruore madet.

 

Quando concilians Iordanes pace fruetur

 

iustaque Iudaeos pax Arabesque reget?

 

Hisce locis dicunt se utrique fuisse priores

 

atque sibi solis arua dedisse Deum.

 

Quam legem tulerit regimen, modo perspicit aestas:

 

E domibus Gazae iussit abire suos.

 

Finibus inuitos cogunt exire colonos

 

ac Gaza reuocant. Traditus omnis ager.

 

Ex Asia prodiens per totum spargitur orbem

 

pestis et innumeras morte peremit aues.

 

Ne possit tanto mortalibus esse periclo,

 

ut pereant, quidam, paene timore, timent

 

cumque loco exanimes aliquo inuenere uolucres,

 

amens turba malum uirus adesse putat.

 

Aeole, prode mihi, tot cur emiseris antro,

 

rex, quos abdideras carcere, claue, sera,

 

luctantes uentos, quot nullus uiderat annus.

 

An, reor, insipiens te ipse uocauit homo?

 

Florida uastatur paeninsula turbine uenti

 

tempestasque quatit flamine saeua sinum.

 

Vrbs aestate perit tum fluctibus, imbre, procellis

 

tota neque infractus protegit agger eam.

 

Cessit aquis fluuii rapidis uia lata domusque

 

nec mare iam fines respicit ante datos.

 

Et venti mortem verrentes salsa pararunt

 

perniciemque Nouo - plangite! - Cenabo aquae

 

Heu, cladem fugiunt undis, terrore, cruore

 

pressi, quippe regunt furque latroque uias.

 

At quidam patriam tamen urbem linquere nolunt:

 

Vt sua defendant tecta, manere uolunt.

 

Nec parcit clades Octobribus atra diebus,

 

qua res uix Asiae tristior ulla fuit.

 

Et quas uerticibus niueis iuga summa coronant,

 

e quibus et fluuios attrahis, Inde, tuos,

 

tale malum tellus regionibus attulit altis,

 

quale tulisse putes - hercle! - Gigantas eis.

 

Ictus arua trement collesque labare minantes

 

ac labefacta uident mittere saxa sibi.

 

Quae domus est, tantis quae uiribus acta resistat?

 

Pons tremefit firmus; labitur atque ruit.

 

Ictu tecta ruunt tectisque ruentibus intus

 

tot caedunt hominum milia saxa statim.

 

Inuia ruderibus loca subuenientibus horrent

 

atque operit moles oppida lapsa iugis.

 

Vita quibus mansit, sibi pignora rapta queruntur

 

cara premente gelu seque premente fame.

 

Auxilii tantum promittitur undique prompti,

 

sed minus auxilii mittitur hunc ad agrum.

 

Corpora uix arcent uento, niue, frigore uela

 

tenta. Quot in tumulos caelum hiemale leget?

 

Est electa tibi mulier, Germania, princeps,

 

ut quae rem regeret iustaque iura daret.

 

Quid tibi deceptae feret Angela quattuor annis?

 

Ciuibus - ah! - nummos auferet illa suis!

 

Supplicium saeuum iam mille peremit iniquos,

 

id postquam mundo restituere nouo:

 

Mense perit milesimus incipiente Decembri

 

nec uox carnifices ulla mouere potest.

 

Parcere, gens, miseris, tibi quamquam humana uideris,

 

barbarior nescis gentibus ipsa feris.

 

Nondum conticuit uiolentia mense Decembri,

 

qua fluit Euphrates per Babylonis agros.

 

Quando continua Tigris illic pace fruetur,

 

quando uis uerbis cedet et arma togae?

 

Nulla sine insidiis est lux crudelibus acta

 

nec sine caede dies praeterit unus adhuc

 

et, qui se ipse necans laniat quam plurima membra,

 

perpetuam laudem se meruisse putat.

 

Demum iudicibus tum traditus ille tyrannus,

 

et quo inter fluuios regna tenente duos

 

defatigatus erat populus cruciatibus ac ui

 

nec quisquam horribili uixerat absque metu.

 

En, quod iudicium iustum dicetur in illum?

 

Quae scelerum monstro poena luenda reo?

 

Nos quoque ab oppressis, nos accusamur inertes

 

innumerabilibus: "Cur aderatis ei?"

 

De nummo extremis agitur fugiente diebus

 

tempore, quantum alii dent aliique ferant.

 

Quod minus est Anglis concessum impendere fisco

 

communi, queritur cetera iure manus.

 

Mensibus aduenit labentibus ultima iam lux

 

ac tibi, Siluester papa, sacrata dies:

 

Quis fueris licet ignorent, sed nomine gaudent

 

et clamore, choris, laetitia diem agunt.

 

Quid sit laturus, cum crapula fugerit, annus

 

dempturusque nouus, prodere Parca negat.


Mag. Martin FREUNDORFER